# Regula 73.11

Benedict, Regula, Chapter 73. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/73.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/73.11

Nobis autem desidiosis, et male viventibus, atque negligentibus rubor confusionis est.] Ibi, quemadmodum notat Bernardus Cassinensis, de tribus nos S. Pater arguit: de desidia, per quam bonum agere omittimus; de mala vita, per quam peccata committimus; de negligentia, per quam contemnimus, et surgere a nostris iniquitatibus non curamus. Nobis ergo talibus existentibus rubor confusionis est, « scilicet legere et attendere libros Patrum et facta eorum; quia magna verecundia nobis est et confusio, nomen SS. monachorum habere, et opera eorum non facere, » inquit Boherins. Vel, ut ait Hildemarus, Collationes, Instituta, et Vitae Patrum, nec non et Regula S. Basilii, quae obedientium et bene viventium monachorum sunt instrumenta virtutum, nobis desidiosis sunt rubor confusionis, non secus ac duobus hominibus, quibus idem labor injungitur, eadem instrumenta ministrantur, eadem merces promittitur, quod studioso et diligenti est materia laudis, negligenti et torpenti est vituperii et confusionis.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
