Latin
Chapter 73
Benedict, Regula 73.12
Unproofread scanNot analysed yet
Quisquis ergo ad patriam coelestem festinas.] Recte festinas, neque enim lento gradu illuc pervenitur. Hanc minimam inchoationis Regulam descriptam adjuvante Christo perfice.] Hic enim probe usurpare possumus illud Orsiesii de Patre Pachomio: «Traditiones Patris nostri scalam putemus ad coelorum regna tendentem: »unde et S. Paldo abbas, ut fratres in ea quam arripuerant paupertate firmaret, dicere solitus erat (In ejus Vita, num. 3, saec. iii Bened.) : «Credite mihi, fratres, quia monachus ille qui in hoc monasterio persistens usque ad finem permanserit, anima ejus aeterna supplicia nequaquam sustinebit, sed vitam aeternam possidebit. »