Latin
Chapter 73
Benedict, Regula 73.14
Unproofread scanNot analysed yet
Illud autem quod habet adjuvante Christo, ex Bernardo Cassinensi referri potest vel ad praecedens verbum descriptam, vel ad sequens perfice. Et tunc demum ad majora quae supra commemoravimus doctrinae virtutumque culmina, Deo protegente, pervenies.] Ad majora quae supra commemoravimus, nimirum initio hujus capitis, doctrinas scilicet Patrum, Collationes, Instituta, Vitasque eorum, ac Regulam S. Basilii; quae, ut observat Bernardus Cassinensis, S. Benedictus majora appellat, «quia in se continent doctrinae sanctitatem, virtutum acquisitionem, et coelestis patriae culmen. »Richardus de S. Angelo illud supra commemoravimus refert, vel ad praecedens caput de zelo bono quem debent habere monachi, vel ad praesens capitulum ultimum Boherius ad plura alia Regulae loca; sed prior nostra sententia, quae est Hildemari, magis arridet.