# Regula 73.14

Benedict, Regula, Chapter 73. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/73.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/73.14

Illud autem quod habet adjuvante Christo, ex Bernardo Cassinensi referri potest vel ad praecedens verbum descriptam, vel ad sequens perfice. Et tunc demum ad majora quae supra commemoravimus doctrinae virtutumque culmina, Deo protegente, pervenies.] Ad majora quae supra commemoravimus, nimirum initio hujus capitis, doctrinas scilicet Patrum, Collationes, Instituta, Vitasque eorum, ac Regulam S. Basilii; quae, ut observat Bernardus Cassinensis, S. Benedictus majora appellat, « quia in se continent doctrinae sanctitatem, virtutum acquisitionem, et coelestis patriae culmen. » Richardus de S. Angelo illud supra commemoravimus refert, vel ad praecedens caput de zelo bono quem debent habere monachi, vel ad praesens capitulum ultimum Boherius ad plura alia Regulae loca; sed prior nostra sententia, quae est Hildemari, magis arridet.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
