# Regula 73.5

Benedict, Regula, Chapter 73. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/73.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/73.5

Porro doctrinae SS. Patrum, secundum Bernardum Cassinensem et Nicolaum de Fractura (In 2 comm.), « Magis intelligendae sunt per exempla factorum quam per scripta verborum: » unde acute observat Boherius S. Benedictum non in singulari, sed in plurali numero dixisse doctrinae; « quia, inquit, quaedam doctrina est verbalis, quaedam autem exemplaris. » Sed Richardus de S. Angelo, nulla facta utriusque doctrinae distinctione, doctrinas hic intelligit eas « quae recipiuntur ab Ecclesia Romana; et sunt istae. inquit, in primis Opuscula B. Cypriani martyris et Carthaginiensis episcopi, item Opuscula B. Athanasii Alexandrini episcopi, item Opuscula B. Basilii Cappadoceni episcopi, item Opuscula B. Gregorii Nazianze… episcopi, item Opuscula B. Joannis Constantinopolitani episcopi, item Opuscula B. Hila…i… Pictaviensis episcopi, item Opuscula B. Ambrosii Mediolanensis episcopi, item Opuscula B Theophili episcopi Alexandrini, item Opuscula B. Hieronymi presbyteri, item Opuscula B. Prosperi religiosi viri, item Opuscula B. Leonis papae ad Flavianum episcopum destinata; item Opuscula atque Tractatus omnium Patrum orthodoxorum, qui in nullo a S. Romana Ecclesia deviaverunt; item Decretales epistolae quas beatissimi papae diversis temporibus in urbe Romana pro diversorum Patrum consolatione dederunt, venerabiliter suscipiendae sunt. » Boherius autem inter catholicos Patres, Ecclesiae doctores; atque hos inter S. Hieronymum praefert, maxime quoad actus coenobiticos, ut pote qui coenobiticam in Urbe, eremiticam in vasta Aegypti eremo, abbatialem in Bethleem vitam peregerit, et praeclare de monastica scripserit, praesertim in epistolis ad Heliodorum, Nepotianum, Paulinum, et Rusticum.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
