Latin
Chapter 73
Benedict, Regula 73.6
Unproofread scanNot analysed yet
Quae enim pagina, aut quis sermo divinae auctoritatis Veteris ac Novi Testamenti, etc. . . hoc non resonat, ut recto cursu perveniamus ad Creatorem nostrum?] Istud praeclare resonabat apud Cassianum abbas Pynufius, cum compendiosam ad perfectionem viam demonstrans, et ascendentes ad ipsam charitatem, quae Deus est, gradus componens diceret (Lib. iv, c. 43): «Audi paucis ordinem per quem ascendere ad perfectionem summam sine ullo labore ac difficultate valeas. Principium nostrae salutis sapientiaeque, secundum Scripturas, timor Domini est; de timore Domini nascitur compunctio salutaris; de compunctione cordis procedit abrenuntiatio, id est nuditas et contemptus omnium facultatum; de nuditate humilitas procreatur; de humilitate mortificatio voluntatum; mortificatione voluntatum exstirpantur atque marcescunt universa vitia; expulsione vitiorum virtutes fructificant atque succrescunt, pullulatione virtutum puritas cordis acquiritur, puritate cordis apostolicae charitatis perfectio possidetur. »