# Regula 73.6

Benedict, Regula, Chapter 73. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/73.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/73.6

Quae enim pagina, aut quis sermo divinae auctoritatis Veteris ac Novi Testamenti, etc... hoc non resonat, ut recto cursu perveniamus ad Creatorem nostrum?] Istud praeclare resonabat apud Cassianum abbas Pynufius, cum compendiosam ad perfectionem viam demonstrans, et ascendentes ad ipsam charitatem, quae Deus est, gradus componens diceret (Lib. iv, c. 43): « Audi paucis ordinem per quem ascendere ad perfectionem summam sine ullo labore ac difficultate valeas. Principium nostrae salutis sapientiaeque, secundum Scripturas, timor Domini est; de timore Domini nascitur compunctio salutaris; de compunctione cordis procedit abrenuntiatio, id est nuditas et contemptus omnium facultatum; de nuditate humilitas procreatur; de humilitate mortificatio voluntatum; mortificatione voluntatum exstirpantur atque marcescunt universa vitia; expulsione vitiorum virtutes fructificant atque succrescunt, pullulatione virtutum puritas cordis acquiritur, puritate cordis apostolicae charitatis perfectio possidetur. »

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
