# Regula 8.11

Benedict, Regula, Chapter 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/8.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/8.11

Jam vero quia, ut ait Hildemarus, « dubium est an inchoante octava, an media, an prope finem ipsius horae octavae surgendum sit, » ut fixum aliquod tempus, quo diebus singulis regulariter surgatur (talem namque fuisse S. P. Benedicti voluntatem existimandum est) assignetur; cum eodem Hildemaro asserendum videtur, « quanto minores sunt noctes, tanto prope finem ipsius horae debere signum tangi. » et econtra quanto majores, tanto prope initium; ita ut circa mensem Martium, quo octava noctis hora circiter hora nostra prima evoluta incipit, et elapsa secunda desinit, octava mediata surgendum sit ad signum vigiliarum primum, post quadrantem pulsetur signum secundum, elapsa vero integra hora octava tangatur tertium et ultimum; inter signorum enim intervalla mediam horam explicari vult Smaragdus, qui, ut dicit Joannes Bona (De Divin. Psalmod. c. 4, § 3, n. 2), monastici spiritus purissimos latices in ipso fonte potarat. Mense autem Decembri, quo majores sunt noctes, et tardius incipit hora octava, paulo post eamdem incoeptam surgatur, primumque vigiliarum signum tangatur, ultimum vero octava hora mediata, hoc est circa horam nostram secundam, qua communiter in omnibus ordinis nostri monasteriis nocturni celebrantur. Et sic intelligendum puto, quod ait S. P. Benedictus juxta considerationem rationis, ut citius quando prolixiores sunt noctis horae, tardius cum breviores surgatur: unde quando Smaragdus dicit, ut dormiatur « hora septima noctis tota, et octava dimidia; tunc pulsato signo omnes pariter surgant, et sic illa quae restat dimidia hora de octava inter signorum explicetur intervalla, ut ab hac hora nona noctis inchoetur psalmi laus ipsa nocturna, » ita capiendum est: Cum breviores sunt noctis horae, puta mense Martio; nam quando prolixiores existunt, ut mense Decembri, octava inchoante, aut saltem paulo post surgendum est, et elapsa media, quae in nostram horam secundam incidit, dato ultimo signo, incipienda nocturna laus; si tamen S. Benedictus media ante ultimum vigiliarum signum fratres surgere voluerit, quos vestitos dormire jubet, ut sint parati, et facto signo absquo mora surgentes, festinent se praevenire ad opus Dei, quamvis id haud negaverim tum propter Smaragdi auctoritatem, tum quia id colligitur ex antiquo Ordine conversationis monasticae S. Benedicto perperam ascripto, sed tamen vetusto; tum quia id non obscure insinuat ipsa Regula cap. 48, plura ad horas divini officii signa praescribens. Et sane modice amplius de media nocte duntaxat pausare debent monachi, quod modicum non jam modicum, sed jure maximum videbitur; si ultra integram horam cum dimidia extendatur, cum ad hoc sufficere mediam asserat Bernardus Cassinensis. Et haec nobis certior videtur de assignata a S. P. Benedicto hora surgendi sententia, quam confirmat Hildemarus iterum, cum sibi objiciens, quod Decembri et Januario nox horas decem et octo habeat; respondet S. Patrem ad aequinoctium, quo diebus pares sunt noctes, respexisse.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
