# Regula 8.17

Benedict, Regula, Chapter 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/8.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/8.17

At vero Nicolaus Bravus meditationem hic interpretatur non de spiritus contemplatione; sed « de exercitio circa psalmos et lectiones, aliaque similia addiscenda. » Attendens scilicet ad usum et morem suae congregationis, quem fusius describ…t Joannes Caramuel his verbis: « Tempore quod interest laudibus et primae, licitum est senioribus ad suas cellas reverti; novitii vero et juniores (tales audiunt qui non habent quinque professionis annos), quia creduntur psalterii lectione indigere, congregati in cubiculo prope calefactorium praeparato (quod Hispanice vocant La Lamparilla), meditantur psalmos, mandantque memoriae. Iste juniorum conventus actus communitatis est, cui praesidet majoris missae hebdomadarius, sine cujus licentia nullus potest discedere ex illo loco. Cum auditur signum praeparatorium ante primas, advenit magister novitiorum, qui lectiones eorum recipit, et videt quantum singuli memoriae tradiderint. Ecce ad litteram praxi mandatur Regulae …xtus. »

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
