Latin
Chapter 8
Benedict, Regula 8.18
Unproofread scanNot analysed yet
Menardus etiam meditationem hic exponit pro studio psalterii et lectionum, «ut discant rudiores recte legere, et pronuntiare lectiones, et psalterium, atque etiam interpretari, imo et ipsum psalterium memorae manitent si possint, »quod confirmat ex Vita S. G…svini abba is Aquiscinctensis, qui insti uit ut post vigilias pueri ad lucernam psalmos, et lectiones, et simili… ediscerent, et ex Concordia Dunstani cap. 2. Possetque insuper stabiliri ex antiquis Germaniae Consuetudinibus mss. ,in quibus n. 3… haec habentur: «Quod vero restat post vigilias a fratribus, qui Psalteri et lectionum, seu cantus aliquid indigent, meditationi inserviatur, sicut praecipit Regula, usquequo aliquod indicium lucis appareat; »ex Statutis Lanfra…, quae decernunt (Cap. 1), ut post nocturnos «infantes cum luminaribus in capitulo di igenter a magistris custodiantur, canentes quod necessarium erit; »ex Consuetudinibus Cluniacensis monasterii, in quibus Udalricus exprimens quid per intervallum ageretur, «pueri, inquit, sedent in capitulo, et per aliquem praecinentem cantum addiscunt; »denique ex Vita S. Gildasii abbatis Ruyensis n. 42 (Saec. i Bened. ,pag. 150): «Nocte quadam dum pueriles monachi ad mensam sederent, et psalmos firmarent, adversarius adfuit. »