Latin
Chapter 8
Benedict, Regula 8.20
Unproofread scanNot analysed yet
Ut autem in tanta opinionum varietate etiam quid sentiam aperiam: Primo, existimo S. Benedictum eam non praescripsisse meditationem quae in rerum divinarum contemplatione consistit, quam vulgo orationis mentalis nomine intelligimus; tum quia non videtur credibile eum tanto temporis intervallo mentes discipulorum applicasse, qui in conventu omnino breviari orationem jubet; tum quia si ita esset, his qui psalterio et lectione indigent, aliud tempus ad meditationem assignandum fuisset, quod tamen haud facit; tum denique quia in antiquis monachorum regulis nullam orationi mentali horam indictam fuisse legimus, cum in omni loco et tempore coelestia jugiter meditarentur.