Latin
Chapter 8
Benedict, Regula 8.23
Unproofread scanNot analysed yet
Quarto, dico S. Benedictum hoc loco duo attigisse, lectiones et psalmos: multum autem in eam propendeo sententiam, quae tenet S. Patrem praescripsisse ut rudiores cantandas sive recitandas publice lectiones privatim praeviderent, et Psalterium ipsum memoriter discerent, maxime cum nondum inventa arte typographica, mss. codices multis referti mendis in infinitos errores inter legendum juniores et imperitos inducerent, morisque fuerit apud veteres monachos Psalterium memoriter discere; nam meditari apud antiquos saepe sumitur pro simplici lectione, ut in secunda Regula SS. Patrum cap. 5, sive p…o studio; unde antiqua versio Gallica ms. Conchensis monasterii hunc Regulae textum ita vertit: Le temps qui reste après vigile soit occupé à dire Psaulier ou à étudier.