Latin
Chapter 8
Benedict, Regula 8.26
Unproofread scanNot analysed yet
Quod vero S. Pater ait a fratribus qui Psalterii vel lectionum aliquid indigent, sic intelligit Menardus, ut fratres qui Psalterio aut lectione non indigent, liberas hoc per intervallum …ras habeant, quia non omnia diei momenta S. Pater minutatim prosecutus est, neque ordinavit quid inter laudes et primam tieri deberet, neque tempore jejunii quid a vesperis ad collationis lectionem. Sed Hildemarus, ut modo dicebamus, censet ei qui nihil se indigere credit talem ab abbate Scripturae quaestionem esse proponendam, quam ille difficile solvat. Verum cum Regulae textum non solum de praevidendis lectionibus et Psalterio memoriter addiscendo, sed etiam de studio scrutandisque Scripturae locis difficilioribus explicuerimus; nullusque sit qui his non indigeat, omnes aequaliter hic Regulae locus tangere dicendus est; possetque ita intelligi: A fratribus qui omnes indigent Psalterio et lectione, meditationi inserviatur: nam verba illa qui indigent notant causam hujus praecepti. An vero ita intellexerit Nicolaus de Fractura, cum facta sibi objectione, «quod si non indigeat psalmis vel lectione intendere, nunquid in lectis ad pausandum se ponent? »respondet: «Dicas quod non, quia etsi non indigeant psalmis, vel lectionibus, seu orationibus quoad doctrinam eorum, indigent tamen ipsis quoad salutem animarum ipsorum; et propterea dicit Hieronymus ad Rusticum monachum: Nunquam de manu tua cadat psalterium. »Caeterum hic praeterire non possum quod de piis Sanctigallensis monasterii Notkero, Ratperto et Tutilone monachis scribit Ekkehardus junior (In Vita Notkeri, n. 4, saec. v Bened.) : «Erat tribus il is inseparabilibus consuetudo, permisso quidem pr…oris, in intervallo laudum nocturno, convenire in scriptorio, collationesque tali horae aptissimas de Scripturis facere. »