# Regula 8.3

Benedict, Regula, Chapter 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/8.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/8.3

Id est a calendis Novembris.] Calendae proprie loquendo sunt primi mensis cujusque dies: sed cum calendae a decimo quarto aut decimo sexto die mensis praecedentis incipiant numerari, merito hic quaeri posset qu… ratione iste locus a calendis Novembris intelligendus sit; an scilicet a die 16 Octobris, quo incipiunt numerari Novembres calendae, eo nimirum modo quo cap. 48 calendas Octobris pro die 14 Septembris usurpat; an vero a prima die Novembris, in quem incidunt ipsae calendae, Hildemarus ad usum forte sui temporis respiciens, existimat per calendas Novembris intelligendam esse dominicam primo mensis Novembris diei proximiorem, sive primo Novembris die, sive ante, sive postea contingat; ita ut si feria 2, 3 aut 4, calendae eveniant, institutus a S. Benedicto ordo dominica praecedente incipiat; si vero feria 5, 6 aut sabbato, a dominica sequente Optima sane explicatio, dummodo tempore S. P. Benedicti is fuerit in Ecclesia officii divini recitandi usus, qui ab aevo Hildemari ad nostrum usque perseverat. At cum nobis id non constet, nec aliunde appareat S. Benedictum diem Octobris 16 hic intellexisse: calendas Novembris in naturali et genuino …ensu accipientes, primum hujus mensis diem intelligendum censemus.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
