Latin
8.32.16 to 8.32.26
Benedict, Regula 8.32.16-26
Unproofread scanNot analysed yet
si vero quid noctis superfuerit, nullus, praeter sanguine minutos, ad lectum revertatur; sed sicut primo intervallo vigilias inter et matutinas laudes ita se gerant. Eadem forte disciplina vigebat apud Cluniacenses, quorum antiquae Consuetudines de tempore hiemis apud Udalricum ita habent (Lib. i, cap. 41): «In privatis diebus, et si nullae fiant octavae, postquam semel surgimus, non redimus ad lecta, »Denique liber Usuum Cisterciensium decernit (Cap. 74) hieme, ut «si forte post matutinas dies nondum claruerit, accenso lumine a fratribus, fiat intervallum; et fratres qui voluerint sedeant in claustro, sed non legant: »aestate vero (Cap, 84) «post matutinas dicant laudes pro defunctis, quibus dictis, et facto intervallo sicut festis diebus, calcent se diurnalibus, et sumant cultellos, quod et faciant quoties calceant se diurnalibus consuete; deinde aspersi aqua, et facta oratione, secundum tempus dicant primam. »Econtra autem Regula B. Aelredi ad virgines a calendis Novembris ad caput quadragesimae matutinas laudes cum horae primae hymnis consequenter persolvendas albescente aurora, praescribit (Cap, 14 et 15); a Pascha vero ad praedictas calendas, matutinis expletis usque ad plenum solis ortum, orationibus vacent et psalmis, et tunc dicatur prima.