# Regula 8.35.47-59

Benedict, Regula, 8.35.47 to 8.35.59. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/8.35.47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/8.35.47

Odonis lib. i, n. 10: « Ecce enim sunt evoluti haud plusquam sex anni, dum ante ejus corpus (…empe S. Martini). vigilarum excubias diversus ordo ecclesiae celebraret; contigit ut ipse ibidem interesset. Verum quia ejusdem o ficii antiphonae, uti omnibus patet, breves sunt, …t ejus temporis longiores noctes, volentes officium a… lucem usque protendere, unamquamque antiphonam per singulos psalmorum versus repetendo canebant, » etc. Haec omnia confirmant antiquae Consuetudines Germaniae mss. in quibus n. 24 decernitur ut in coena Domini, « nocturni ita temperentur, ut in tenebris compleantur: » ex quo colligas alio tempore non completos in tenebris, sed ad lucem usque productos fuisse, alioquin frustra diceretur, ut nocturni in tenebris complerentur. Et liber l suum Cisterciensium, cap. 68, « solet sacrista, cum se viderit temporius quam debuerat surrexisse, cantorem signo praemonere ut duodecimam lectionem faciat prolongare; et tunc qui eam legerit, non eam finiat usque ad nutum sacristae vel sonitum horologii: » quare enim lectio duodecima prolong retur non video, nisi quia nondum solita matutinorum hora advenisset.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
