# Regula 8.37

Benedict, Regula, Chapter 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/8.37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/8.37

Deinde etiamsi media hora citius solito surgeretur, cum diebus solemnibus majori cum gravitate et modulatione divinum celebretur officium, facili negot…o totum illud intervallum, licet hieme prolixum, poterant implere; maxime si consideremus, quantae prolixitatis apud majores nostros lectiones cantarentur: nam, v. g., S. Caesarius in Regula ad monachos, cap. 20 ad singulas lectiones t…ia folia legi praecipit. Similiter S. Aurelianus in ordine psallendi « unus frater legat paginas aut tres, aut quatuor, inquit, quomodo mensura fuerit libri; si minute scriptus aut majore forma, ternas paginas; si minor, quatuor: » quapropter ne somnus in tanta lectionum prolixitate subreperet, aliquid operis de sparta aut de canape, aut aliquis hujusmodi labor manuum exerceri, diebus vero dominicis festisve stare praecipit, in Regula, cap. 29, quod item praescribunt Regula S. Caesarii ad virgines, cap. 13, et Tarnatensis cap. 6: ex quo apparet non adeo breves fuisse eorum lectiones; alioquin frustra eo tempore arreptum esset opus continuo dimittendum. Et ut de nostris etiam aliquid dicamus, apud Cluniacenses adeo magnae erant hiemali tempore vigiliarum lectiones, ut in una Septuagesimae hebdomada integrum Geneseos librum in choro percurrerent, totamque Isaiae prophetiam intra sex privatas vigilias, teste Udalrico; quo etiam referente discimus fratrem qui tectiones terminaret, cum unam tantum ad duas privatas vigilias Epistolam ad Romanos legi fecisset, i…crepatum fuisse in capitulo, quod lectiones breviores fecisset. At quod de S. Joanne Corziensi scribit Joannes Mettensis omnem nunc excederet fidem, nisi id referret testis oculatus et sincerus; eum scilicet « sub una quondam lectione Danielem totum dum tertius lecturus assurrexisset, explevisse. » His omnibus suffragari videtur Boherius in primo commentario ad cap. 11, sic scribens: « In majoribus noctibus majores lectiones recitari consueverunt, et psalmi ac responsoria s…atiosius decantari. »

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
