Latin
Chapter 8
Benedict, Regula 8.38
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea docet Menardus S. Benedictum ad singulos psalmos Aegyptiorum monachorum more orationes interposuisse; id quod etiam decernunt S. Isidorus in Regula 7; S. Fructuosus cap. 3, et Magister cap. 33. Adde quod S. Pater psalmos cum antiphonis cantari praecipit: quod de inserendis singulis psalmorum versiculis antiphonis, ut supra vidimus in ecclesia Turonensi, non sine fundamento interpretari posset aliquis. Quae cum ita se habeant, nemo jam non videt qua ratione etiam in nocte prolixiori vigilias ad auroram usque producere possent; alioquin si matutinas laudes una cum nocturnis mediis adhuc in tenebris persolvissent, non septies exemplo prophetae, sed sexies laudem Deo dixissent, ut notat iterum Hildemarus ad cap. 11. Unde nec S. Hildegardis absolute dicit diebus dominicis indultum fuisse a S. P. Benedictino post matutinas somnum; sed tantum si tempus permiserit, ita ut maturius surrexerint; quo casu, ut dicit Hildemarus, «tunc si dies non fuerit, debet prior signum tangere, ut dormiant; »tuncque, ut existimo, laudes a nocturnis separabant: quia non nisi incipiente luce ex Regula dicendae sunt. Atque ex dictis hactenus patet quod diebus dominicis vigiliae prolixiores, et nocturna synaxis in lucem usque producta matutinum soporem non admittunt, ut scribebat Stephanus Tornacensis ad novitium Pontiniacensem, qui Cisterciense institutum deserere cogitabat.