Latin
Chapter 8
Benedict, Regula 8.42
Unproofread scanNot analysed yet
Quantum vero esse debeat illud intervanum, S. Pater non dicit, brevissimum tantum requirens. Porro in cap. 6 monachorum Sangallensium decernitur, «ut intervallum post nocturnum in aestivo tempore usque dum psalmi quinque dici possunt proteletur. »Et in mss. Germaniae Consuetudinibus n. 28, «ab octavis Paschae usque in calendis Novembris. . . . matutini mortuorum ad parvissimum intervallum inter nocturnum et regulares matutinos compleantur; nisi forte lux praevenerit, et tunc differendi erunt, usquequo de omnibus sanctis perficiantur. »Ex Regula autem sufficere debet, ut fratres ad naturae necessaria exire possint, hoc est ad purgandum ventrem; ubi Boherius in primo commentario, «nota, inquit, quod intrantes domum necessariarum vultus suos debent abscondere cum ca…utiis quantum valent, nec intrantes dormitorium absque caputiis esse convenit in capite, ut Patres nostri asserucrunt, et ordo servat Praemonstratensium. »