# Regula 8.42

Benedict, Regula, Chapter 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/8.42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/8.42

Quantum vero esse debeat illud intervanum, S. Pater non dicit, brevissimum tantum requirens. Porro in cap. 6 monachorum Sangallensium decernitur, « ut intervallum post nocturnum in aestivo tempore usque dum psalmi quinque dici possunt proteletur. » Et in mss. Germaniae Consuetudinibus n. 28, « ab octavis Paschae usque in calendis Novembris.... matutini mortuorum ad parvissimum intervallum inter nocturnum et regulares matutinos compleantur; nisi forte lux praevenerit, et tunc differendi erunt, usquequo de omnibus sanctis perficiantur. » Ex Regula autem sufficere debet, ut fratres ad naturae necessaria exire possint, hoc est ad purgandum ventrem; ubi Boherius in primo commentario, « nota, inquit, quod intrantes domum necessariarum vultus suos debent abscondere cum ca…utiis quantum valent, nec intrantes dormitorium absque caputiis esse convenit in capite, ut Patres nostri asserucrunt, et ordo servat Praemonstratensium. »

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
