# Regula 8.9

Benedict, Regula, Chapter 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/8.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/8.9

Hos omnes decepit sui temporis usus, diem naturalem in horas viginti quatuor aequales dividendi; cum tamen veteres maxime Judaei, Romani, et Itali, ut historiae et mathematicorum libri testantur, artificialem diem, hoc est totum illud spatium temporis quod ab ortu solis ad occasum intercipitur et noctem, sive tempus illud quod solis inter occasum et ortum elabitur, in horas sive partes duodecim aequales partirentur, modo breviores, modo prolixiores, pro brevitate aut prolixitate noctis aut diei: nam aestate, qua breviores sunt noctes, horae diurnae prolixissimae, nocturnae brevissimae, et e converso hiemis tempore; unde horas illas vocabant inaequales, non quod inter se non essent aequales, sed quod respectu diei sequentis vel praecedentis, aut diurnae horae respectu nocturnarum, excepto aequinoctio, essent inaeequales: quam consuetudinem per saecula duodecim in Ecclesia viguisse scribit Paulus Lefort, Cisterciensis monachus, eo in libello quem de antiquis et modernis horis conscripsit cap. 2, § 3 (De prima vivendi ratione Ciosterc, part. iii, cap. 1, § 1). Imo auctor est Julianus Parisius horis inaequ alibus usos fuisse Cistercienses usque ad annum 1429, quo in generali capitulo constituerunt ut in singulis ordinis monasteriis feriatis diebus hora post mediam noctem secunda; solemnibus et dominicis diebus prima vigilias sacrista pulset

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
