# Regula 9.264.1-29

Benedict, Regula, 9.264.1 to 9.264.29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/9.264.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/9.264.1

Quanti psalmi dicendi sint nocturnis horis. Hiemis tempore, praemisso a in primis versu b, Deus, in adjutorium meum intende; Domine, ad adjuvandum me festina (Psal. lxix); in secundo ter c dicendum est: Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam (Psal. l). Cui subjungendus est tertius psalmus, et Gloria. Post hunc, psalmus nonagesimus quartus curo antiphona d, aut certe decantandus e. Inde sequatur Ambrosianum f: deinde sex psalmi cum antiphonis. Quibus dictis, dicto versu, benedicat abbas. Et sedentibus omnibus in scamnis, legantur vicissim a fratribus in codice super analogium tres lectiones, inter quas et tria responsoria cantantur a. Duo responsoria sine Gloria dicantur b: post tertiam vero lectionem, qui cantat dicat Gloria c. Quam dum incipit cantor dicere, mox omnes de sedilibus suis surgant ob honorem et reverentiam sanctae Trinitatis. Codices autem legantur in vigiliis tam Veteris Testamenti quam Novi divinae auctoritatis, sed et ex ositiones earum quae a nominatissimis doctoribus orthodoxis et catholicis Patribus d factae sunt. Post has vero tres lectiones cum responsoriis suis, sequantur reliqui e sex psalmi cum alleluia f canendi. Post hos lectio apostoli sequatur ex g corde recitanda, et versus, et supplicatio litaniae h, id est, Kyrie eleison: et sic finiantur vigiliae nocturnae. Germ. ms. Ebrul., Faron, Vict. ms., sed omisso Patribus. Comp., a nominatissimis doctorum orthodoxis Patribus. COMMENTARIUS. Hiemis tempore praemisso in primis versu Deus, in adjutorium, etc.] Haec est versiculus ille a priscis monachis adeo celebratus, quem ad universa quae aggrediebantur opera usurpabant, cujus vim et efficaciam describit Cassianus collat. 19, cap. 10. Hunc S. P. Benedictus ad omn a divini cursus officia praemitti primus instituit; quem ritum ab eo acceptum pontificia auctoritate poste… firmavit, atque ab universali Ecclesia recipi curavit S.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
