Latin
9.264.30 to 9.264.72
Benedict, Regula 9.264.30-72
Unproofread scanNot analysed yet
Gregorius Maguus, ut docent Pamelius annot. 15 in Cypr. lib. de Orat. Dominica, et Polydorus Virgil. lib. vi de Invent. rerum, c. 2, quanquam ritus hujus auctorem Dimasum suasu S. Hieronymi faciat Navarrus de Orat. c, 5, n. 64. Sed epistola illa S. Hieronymi, unde id desumit, quae tom. I Concil. habetur, ut commentitia et adulterina jure exploditur. Hunc versiculum, quem ad impiorandum divinum auxilium adhibere solemus, merito S. Benedictus nocturnis vigiliis praemitti voluit, quia hoc potissimum tempore variis cacodaemonum infestationibus agitati, illo praesertim opus habemus. «Cum enim insonuerit signum spiritalis tubae ad orationem vecans, invisibiliter conveniunt inimici. Et alii quidem eum experrecti fuerimus, nos ut iterum decumhamus lectulo hortantur: Exspecta, inquiunt, dum compleantur principales hymni, sicque demum proficisceris. Alii cum ad orationem assistere coeperimus, nos in somnum praecipitant. Alii suadent ut in ecclesia colloquamur. Alii praeter consuetudinem ventrem immodice stimulant. Alii mentem nostram in turpes cogitationes pertrahunt. Alii super parietem reclinare nos ut debiles admonent; nonnumquam etiam oscitare immodice faciunt. Nonnulli risum nobis movent, ut per hunc ad in…ignationem contra nos Deus provocetur. Alii per summam desidiam festinare nos in versuum pronuntiatione impellunt. Alii con…ra psalmodiam protrahere voluptatis causa hortantur. Nonnunquam vero ori et…am assidentes nostro, ita illud claudunt, ut vix aperiri posse videatur (S. Joan. Cl m. ,grad. 18). »In secundo ter dicendum est: Domine, labia mea aperies, etc.] Quia, ut dicit S. Augustinus (Lib. ii contra duas epist. Pe ag. ,cap. 8), nemo potest laudare Deum, nisi Deus aperiat labia. Sed cum oratiο plus cordis sit quam labiorum, cur labia et non corda petimus aperiri? Respondet Joannes Bona (De Divin. Psalm. cap. 16, §4) labiorum usum non esse tantum ad eloquium, sed etiam ad osculum: unde «Ecclesia, dum dicit.