# Regula 9.265.108-134

Benedict, Regula, 9.265.108 to 9.265.134. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/9.265.108
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/9.265.108

Postmodum aliquam aliam orationem praemittit, videlicet: A vinculis peccatorum nostrorum, etc. Lectore vero benedictionem postulante per illud, scilicet Jube, domne, benedicere, tunc dat benedictionem abbas. » Quae quidem omnia minutatim S. Benedictus haud exposuit, quia ex usu satis nota esse existimavit; si tamen usus fuerit S. Benedicti tempore lectionibus praemittere orationem dominicam, quam Boherius uti et absolutionem praeter Regulae praescriptum additas esse censuit. Et certe Cistercienses utramque omittunt, ut scribit Joannes Bona de Divina Psalm. c. 18, § 4. Videtur tamen usus ille antiquissimus, ad quem forte respexit capitulum 5 monachorum Sangallensium, decernens « ut dictis sex psalmis primis ad nocturnum, genua non inflectant, sed stantes orent. » Lector autem benedictionem petens dicit: Jube, domne, benedicere, cujus ritus antiquitatem probat Gretserus tom. II de Cruce in orat. De hac petendae benedictionis formula ita scribit Petrus Damiani (Lib. de Dominus vobiscum, cap. 2): « Lecturus magnae humilitatis gratia non a sacerdote, sed ab eo cui sacerdos jusserit, se postulat benedici dicens: Jube, domne, benedicere. Sacerdos autem ut tantae humilitatis vicem reddat, non subjecto cuiquam benedicendi delegat officium, non per semetipsum benedictionem dare praesumit, sed prius ut a Deo, qui est super omnia benedictus, praerogetur, exposcit. » Sedentibus omnibus in scamnis. ] Nota quam vilem et humilem velit esse oratorii supellectilem, qui sedentibus non superba subsellia, sed sola concedit scamna. Ita veteres monachi sedilibus humillimis insidentes ad vocem psallentis a Cassiano describuntur (Lib. ii, cap. 12). Ita etiam de nostris legimus in lib. ii de Gestis SS. Rotonensium cap. 5. Porro licet Petrus Boherius hunc locum exponens dicat in haec expresse Regula non contineri, num standum an sedendum sit quando psalmi canuntur, ex his tamen S. Benedicti verbis satis apposite intulit Menardus, instituti nostri monachis inter psallendum esse standum: qui enim jubentur sedere dum leguntur lectiones, prius stetisse psallendo necesse est, quod confirmat ex Reg.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
