# Regula 9.265.53-86

Benedict, Regula, 9.265.53 to 9.265.86. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/9.265.53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/9.265.53

quod in aestate faciunt in partibus Gallicanis. » Similiter in Petri Diaconi textu legitur: « Aut certe decantando sine antiphona in directum. » Confirmat Amalarius in supplemento ad lib. iv de Offic. divinis: « Invitatorium aestivis diebus hebdomadalibus sine modulatione antiphonae solet dici. » Et certe Paulus Augustinus a Janua observat in Regul. cap. 12 particulam de interdum esse negativam, ut idem sit decantare ac non cantare, sed simpliciter sine vocis modulatione recitate. Inde sequatur Ambrosianum.] Id est hymnus, quem S. Pater Ambrosianum nuncupat, tanquam aliquid vere Ambrosianum, sive divinum, ac coeleste, divinitusque inspiratum, ut exponit Smaragdus, et post eum citatus a Bernardo Cassinensi Petrus Diaconus; vel ab Ambrosio praesule, hymnorum magistro, ut item exponit idem Smaragdus, quia hymni a S. Ambrosio compositi ejus tempore frequentius cantari coeperunt, ut ipse testatur in fine concionis de Basilicis non tradendis haereticis. Postremam explicationem illustrat Amalarius in praefato Supplemento sic scribens: « Certum autem probatur quodammodo S. Benedictus consuetum morem S. Ambrosii in nonnullis ecclesiasticis elegisse, verbi gratia, de hymnis quos Ambrosianos appellat. » Et Walfridus in lib. de Rebus eccles. (Cap. 25): « S. Benedictus hymnos Ambrosianios nominans, vel illos vult intelligi quos confecit Ambrosius, vel alios ad imitationem Ambrosi…orum compositos: » unde cardinalis Bona de Cisterciensibus suis loquens (De Divin. Psalm. cap. 18, § 4), « quod D. Benedictus hymnos Ambrosianos vocet, inquit, hymnos omnes ab Ambrosianis accepimus iisdemque prorsus omni tempore quibus et illi, quorum catalogum inveniet curiosus lector apud Radulfum Tungrensem. » Plura de hymnis habes apud eumdem cardinalem in lib. de Divin. Psalm. cap. 16, § 9. Deinde sex psalmi cum antiphonis.] Guillelmus Durandus antiphonam dici putat (Ration. lib. v, cap. 2) per respectum ad psalmum, id est ante psalmum sonans. Sed proprie antiphona est cantus reciprocus, a voce Graeca «vrtywvsiv, quod est contra clamare, aut vicissim et ex adverso respondere.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
