# Regula 9.265.87-107

Benedict, Regula, 9.265.87 to 9.265.107. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/9.265.87
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/9.265.87

Porro « inter responsorios et antiphonas hoc differt, quod in responsoriis unus dicit versum, in antiphonis autem versibus alternant (S. Isid. Lib. vi Orig. c. 19): id quod aliquis ita explicare posset: Ad singulos psalmorum versus antiphonas cantant, quia revera ita in usu fuisse apud veteres docet eruditus vir Josephus Thomasius. An vero ita intellexit Hildemarus? cum scribit: « Antiphonas primum Graeci composuerunt, duobus choris alternatim concinentibus, quasi duo Cherubim... Apud Latinos autem primus idem B. Ambrosius antiphonas instituit, Graecorum exempla imitatus; ex hinc in cunctis occiduis regionibus earum usus crebuit. » Quibus dictis, dicto versu.] Versus a vertendo dicitur, vel quia ab officio psalmorum ad lectiones vertimus, vel quia « quando versum audimus, faciem illico vertimus ad altare, ut omnis cogitatio, quae loras exivit per evagationem, revertatur ad Deum per devotam introversionem, » ut loquitur cardinalis Bona (De Divin. Psalm. cap. 16, § 13). In nono autem capitulo monachorum Sangallensium decernitur « ut versus in unoquoque concursu altius, et distinctius, atque protractius honeste dicantur. » « Dicitur autem clara et acuta voce, inquit praefatus cardinatis (Ibid.), ut eo audito excitentur pigri et revertantur ad cor. Dicitur noctu ante lectiones, ut qui psallendo laboravit, sedeat jam et requiescat, et ad lectionum doctrinam vigilanter audiendam elevetur, ne forte sedenti importuna irrepat dormitatio, etc. » Benedicat abbas.] Non signo quidem crucis, inquit Boherius, sed verbo benedictionis. Quae antem sint illa benedictionis verba explicat Smaragdus his verbis: « Id est post versum a cantante dictum, dicat abbas: Precibus omnium sanctorum suorum salvet et benedicat nos Dominus, vel aliquam ejusmodi benedictionem. » Haec est brevis illa precatio quam absolutionem vocamus, et praecedit oratio dominica, sequiturque benedictionis petitio a lectore: quae omnia sub benedictionis nomine complecti videtur Bernardus Cassinensis hunc in locum sic scribens: « Nam abbas, antequam legantur lectiones, dominicam praemittit orationem.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
