# Regula 9.269.159-185

Benedict, Regula, 9.269.159 to 9.269.185. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/9.269.159
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/9.269.159

Quod quidem opus ab Alcuino adornatum Paulus Diaconus jussu Caroli Magni elimavit. Exstat (Tom. I Anal.) ea de re epistola Caroli omnibus religiosis lectoribus suae ditionis, quam publici juris fecit noster Mabillonius, in qua asserit « ad nocturnale officium compilatus quorumdam casso labore, licet recto intuitu, minus tamen idonee lectiones. » Antequam vero praedictum lectionarium Paulus concinnaret, auctorum eorum quorum homiliae recitabantur in divinis officiis, nomina haud praecinebantur, uti Carolus in praefata epistola est auctor. De passionibus SS. martyrum ne quidem mentionem facit S. Benedictus. Usus tamen in nonnullis Ecclesiis jam invaluerat ante ejus tempora eas in Ecclesia publice legendi; cujus rei praeclarum habemus S. Augustini testimonium in serm. 2 de S. Stephano, ubi sic loquitur (Serm. 315): « Cum aliorum martyrum vix gesta inveniamus, quae in solemnitatibus eorum recitare possimus, hujus passio in canonico libro est. » Et certe in concilio Carthaginensi iii, sub finem saeculi iv celebrato, permissum fuerat legi passiones martyrum, cum anniversarii dies eorum celebrantur. In Regula etiam S. Caesarii ad virgines apud Boll. n. 69 (Jan. 12), decernitur, ut « quando festivitates martyrum celebrantur, prima missa de Evangeliis legatur, reliquae de Passionibus martyrum. » Idem habetur in Regula S. Aureliani in ordine psallendi; et in Regula S. Ferreoli cap. 18. Gravis igitur existit error Agobardi episcopi Lugdunensis, qui in opusculo de veteri ritu canendi psalmos, et de correctione antiphonarii nihil divinis in officiis audiri debere propugnat, nisi sacram Scripturam, ne, inquit, ignem alienum offeramus Deo. Errandi occasionem praebere potuit concilii Laodiceni canon 59, quo prohibetur alios quam sacros et canonicos libros, quos sigillatim recenset, legi. Post has vero tres lectiones cum responsoriis suit, sequantur reliqui sex psalmi cum alleluia canendi.] Ad instar sancti illius angeli, qui cum in conventu AEgyptiorum monachorum undecim psalmos decantasset, duodecimum sub alleluia responsione consummans, ab universorum oculis repente subtractus est (Cassian.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
