Latin
9.269.186 to 9.269.204
Benedict, Regula 9.269.186-204
Unproofread scanNot analysed yet
lib. ii, cap. 5). Post hos lectio Apostoli.] Pauli scilicet, qui semper intelligendus est cum vox Apostoli sine addito auditur. Ex corde recitanda.] Id est memoriter, et sine codice, «in hoc ostendens, inquit S. Hildegardis, quod cum fratres lectionibus et meditationibus inserviunt, ea quae in divina Scriptura necessaria habent, memoriae commendent, ita ut cum opportunum tempus institerit, aut cum necessitas se immerserit, absque materialiter scripto illa in medium proferant, quemadmodum et praedictas lectiones (scilicet quae cap. 9 et 10 praescribuntur) ex corde et memoriter, id est sine libro, quoniam breves sunt, recitabunt, ne in brevitate earum impedimentum sustineant, si aut codicem ad legendum, aut lumen ad videndum in promptu non habuerint, etc. »Cujus expositionem confirmat Regula Magistri cap. 44: «Lectionem vero cui jussum fuerit, ut ex animo recitet non ex codice legat, nisi in vigiliis solummodo, hoc est quod constituimus, ut frequentius aliqua meditentur, et memoria teneant Scripturas fratres, ut quando in quovis loco, quod ex deesse (Sic) textum lectionis vel paginae, si opus fuerit, memoria recitetur, »Ex quibus patet quam male quidam exponant ex corde, id est cum magno devotionis affectu, maxime cum contrarium ex sequenti capite eluceat. Supplicatio litaniae.] Per supplicationem Bernardus Cassinensis et Boherius in utraque expositione inclinationem aut genuflectionem intelligunt, forte quia ad litaniam olim genua flectebant, sicuti praescribitur in capitulo 7 monachorum Sangallensium, «ut finitis cursibus, incoepturi Kyrie eleison genua flectant, et non ante surgant quam SS. Trinitatis vocabulis perdictis, presbyter dicat, Per omnia saecula saeculorum. Amen. »Quid autem sit litania exponit ipse S. P. Benedictus cum subjicit, id est Kyrie eleison; quo sensu sumitur in Graecis SS. Jacobi, Basilii, et Chrysostomi liturgiis. De hac voce ita definit concilium Vasionense sub Leone Magno (Can. 2): «Et quia tam in sede apostolica quam etiam per totas Orientales atque Italiae provincias dulcis et salubris consuetudo intromissa est, ut Kyrie eleison frequentius cum grandi affectu ac compunctione dicatur;