Latin
9.269.87 to 9.269.121
Benedict, Regula 9.269.87-121
Unproofread scanNot analysed yet
Vide lib. ii de Antiquis monachorum Ritibus cap. 1. Super analogium.] Quid sit analogium describit in prima expositione Boherius his verbis: «Vocatur hic analogium locus altus supra chorum, ubi stant libri sanctae praedicationis, ut sunt legendarii, sive lectionarii, qui continent sermones SS. doctorum. »Apte omnino si nominis etymon attendamus: ἀνἁ Graece sursum Latine, et λóγος sermo dicitur; unde etiam S. Isodorus (Lib. xv Orig. ,cap. 4), «analogium, infit, inde dictum est, quod sermo inde praedicetur, nam λὁγος Graece sermo dicitur, quod et ipsum altius situm est. »Aliis tamen analogium est pulpitum, quod supponitur libro. Glossae Isidori: «Lectrum analogium super quo legitur. »Et rursum: «Pulpitum, analogium, lectrum. »Unde Gregorius Turonensis describens analogium basilicae S. Cypriani martyris (Lib. i de Gloria martyr. ,c. 94): «Analogius, in quo libro superposito cantatur, aut legitur. »In antiqua delineatione monasterii S. Galli tria habebantur in choro analogia; duo ex utraque parte ad legendum in nocte, et tertium paulo inferius in medio choro ad Evangelium. Inter quas et tria responsoria canantur.] De responsoriis ita scribit S. Isidorus (Lib. i de Offic. eccl. ,cap. 8): «Responsoria ab Italis longo ante tempore sunt reperta, et vocata hoc nomine, quod uno canente chorus consonando respondeat: ante autem id solus quisque agebat; nunc unus, interdum duo, vel tres communiter choro in plurimis respondente. »Ruperto vero, «responsoria dicuntur, quia respondent lectionibus, tristia tristibus, laeta laetis; vel quia choro respondente cantantur. »Ita etiam fere Nicolaus de Fractura. Quod autem dicit S. Isidorus (Lib. viii, cap. 8) responsoria ab Italis fuisse inventa, auctor est tamen Sozomenus S. Joannem Chrysostomum responsorias cantiones instituisse ad aemulationem Arianorum, qui in coetus distributi, alternatim et ad modum responsoriorum canebant, et corollaria adjiciebant in gratiam suae sectae composita. Duo responsoria sine Gloria dicantur.