# Regula commentarius.504.100-127

Benedict, Regula, commentarius.504.100 to commentarius.504.127. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/commentarius.504.100
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/commentarius.504.100

16: « Cibaria, inquit, omnibus diebus in jejunio tria, in prandio bina tantummodo praeparentur; » et S. Aurelianus in Ordine convivii: « Cibaria quotidie ad refectionem tria, ad prandium duo, et ad coena n duo. » S. Fructuosus autem mentem suam non satis explicat, cum statuit, ut « in praecipuis solemnitatibus tria pulmenta, et totidem potiones fratribus praebeantur. » Quid vero pulmentariorum nomine intelligendum sit in Regula S. Benedicti paucis est investigandum. « Pulmentum vocatura pulte, inquit S. Isidorus (Lib. ii Orig. c. 2); sive enim sola pultis, sive quid aliud ejus permixtione sumatur, pulmentum propriedicitur. » Atque hoc sensu secundum S. Hildegardem S. P. Benedictus « pulmentaria cibos illos ostendit, qui ad ignem positi, hac et illac ligniolo moventur, ne comburantur. » Eodem modo pulmentum hic explicant Theobaldus Artaldus, Coelestinus, aliique nonnulli et pietate et doctrina viri graves, habita ratione etymologiae vocis. Alii econtra non minus doctrina conspicut pulmenti seu pulmentarii nomine intelligunt quidquid pani adjicitur ut melius comedatur. Atque ita in communi usu loquendi solet usurpari, ut infinitis prope exemplis posset demonstrari. Solus hic Hildemari textus sufficient: « Pulmentaria, inquit, multis modis dicuntur. Dicuntur enim de carne, sicut in lib. Genes. dixisse fertur Isaac ad filium suum cum isset in venationem, et de…sua venatione fecisset illi pulmentum. Dicuntur etiam de piscibus, sicuti habes in Evangelio, ubi Dominus post resurrectionem suam apparuit discipulis piscantibus, et interrogavit eos si haberent aliquid pulmentarii; et cum venissent d…s…ipulim terra, viderunt prunam, et superprunam piscem positum. Dicitur etiam pulmentum de leguminibus, sicuti habes in praefato libro Geneseos, ubi dicitur: Coxit Jacob pulmentum, quod fuit de lemicula factum. Pulmentum enim dicitur, sicut tradunt magistri, quidquid pani adjicitur, ut melius ipse panis comedatur, sicuti est caseum, et folia porrorum, et ovum, et caetera his similia.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
