Latin
commentarius.504.128 to commentarius.504.152
Benedict, Regula commentarius.504.128-152
Unproofread scanNot analysed yet
Nam caseum si non coctum manducaveris cum pane, non dicitur pulmetum coctum; si autem coctum fuerit, dicitur pulmentum coctum. In hoc loco pulmentum coctum dictum est quod de oleribus, de caseo, de ovis, et de farina. »Atque secundo hoc sensu sumenilum esse hoc capite ru’menti vocabulum quatnor mihi persuadent. Primo, quod verba in legibus accipi debent in sensu qui eos ex communi et recepto usu loquendi convenit, non secundum etymologias eorum; alioquin subditos legibus, qui nec vocum etymologias scire tenentur, et frequenter non possunt, ut pote qui studere prohibentur, infinitis prope transgressionibus redderent obne…ios. Secundo, quod pulmentum primo sensu pisces non complectitur; at qui prohibitos a S. Benedicto pisces assereret, legi neminem. Certe ipsi Cistercienses qui S. Benedicti Regulam ad litteram sibi servandam prop sueran: etsi solis vesci leguminibus, iisque omnino male paretis solerent, tamen aliquando piscibus usos fuisse constat ex S. Bernardo (Serm. 30, in Cant), qui nonnullorum monachorum de victu querelas perstringens, inter alia redarguit eos quod quererentur: «Pisces de stagno aut de lutosa aqua meae penitus complexioni non congruunt; »et ex Vita B. Rogerii abbatis Ellantii (Num. 5 et 10 apud Boll. 4 Jan.) ,qui obiit anno 1175, cui cum aliquando «piscis non modicus offerretur,. . . requisivit an ex eo singuli fratres portionem possent accipere ordinariam, »jussitque illum in commune olus conventus mitti; aliquando etiam in itinere constitutus pisce miroe magnitudinis refectus legitur. Tertio, quia pulte pro pane veteres utchantur, ut patet ex Plinio (Lib. xviii): «Pulte autem, non pane, vixisse longo tempore Romanos manifestum est, quoniam inde et pulmentaria hodie dicuntur. »Sed S. Benedictus hic panem ad pulmenta adjicit. Hoc argumentum est Nicolai Bravi. Quarto, quod ex Regula tertium pulmentum determinate debet esse ex leguminibus.