# Regula commentarius.504.182-214

Benedict, Regula, commentarius.504.182 to commentarius.504.214. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/commentarius.504.182
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/commentarius.504.182

ne si in curando corpore multum temporis ponerent, negligente essent in eo in quo potius oportet perseverare. » Non majorem curam in parandis sibi cibis impendebant monachi ad Jordanem habitantes, de quibus in Vita S. Mariae Aegyptiacae num. 5 (Boll. 2 April.): « Esca illis indeficiens erant divina eloquia; corpori vero indulgebantur necessaria duntaxat, panis et aqua. » Sancti Gerasimi discipuli quinque infra hebdomadam diebus nihil « quod esset esculentum nisi panem et aquam, et dactylos » gustabant. Sabbato et dominica « cocto utebantur in coenobio, et parum vini sumebant. » Neque vero haec solis in Oriente degentibus monachis singularia exstiterunt. S. Fintani in Hibernia saeculo vi abbatis discipulis communis cibus nihil erat aliud nisi olera agrestia, ex ejus Vita num. 2 (Boll. 17 Feb.). De monasterio S. Comgalli Vitae secundae scriptor num. 26 sic loquitur (Bolland. 10 Maii): « Panis jam, et aqua, atque olera tantum erant in illa coena; lac enim et caetera alimenta in monasterio S. Comgalli visu et gustu antea incognita erant... Postea suadente episcopo (S. Finbarro) et aliis sanctis per rationem charitatis lac receptum est senibus et infirmis. » Postea etiam receperunt pisces, ex eadem Vita num. 34. Ex Regula quoque vivendi monachis a S. Davide praescripta (Bolland. 1 Martii), « cibum ad necessitatem magis quam ad saturitatem sumebant; ibi quoque et oleribus et sale contenti, lautiores cibos pro fastidio reputabant. Infirmis tamen, vel aetate provectis, vel longo itinere fatigatis, aliquando lautioris cibi oblectamenta procurabant. » Jam vero si sanctorum dicta consulamus: S. Basilius (Regul. fus., cap. 19): « Oportet, inquit, omnimodo illis uti cibis qui et facilius et vilius comparantur, ne praetextu abstinentiae quae pretiosiora sunt quaeramus, et sumptuosiores cibos ex condimentis pretiosis componamus. Sed si quid est quod in unaquaque provincia facilius et vilius comparatur, et quod in usu hominum communiter habetur, hoc ad usus nostros oportet assumi, et ea tantummodo requiri quae ad vitam pernecessaria sunt, id est oleum et alia hujusmodi, vel si qua etiam ad infirmantium solamen adhibentur.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
