# Regula commentarius.504.49-79

Benedict, Regula, commentarius.504.49 to commentarius.504.79. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/commentarius.504.49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/commentarius.504.49

23. Quam lectionem sequuntur antiquae versiones Gallicae, inter alias vetus ex ms. Conch., quae hunc locum ita reddit: en tous les moys de l'an; versio Joannis de Précis cum alia antiqua monasterii S. Remigii Rhemensis: en tout temus; Guidonis Juvenalis: en tout le temps de l'an; Matthiae Lamberti: tous let mois de l'an; altera recentioris auctoris: en tous les mois de l'année. Quam lectionem praefert Menardus, aitque S. Benedictum hic occurrere pravae quorumdam consuetudini. qui ob calores plura fercula in aestate quam in hieme quotidie apponi volebant; quod etiam cavit S. Isidorus hoc statuto (Cap. 10): « In utrisque temporibus refectio mensae tribus erit pulmentis » Vulgaris tamen lectio non videtur omnino spernenda; nam si legamus omnibus mensis, manifestum est S. legislatorem non minus pravae occurrisse quorumdam consuetudini, qui plura aut meliora abbatis aliorumque in dignitate positorum mensis apponi volunt fercula, quam fratrum; id quod expressis verbis prohibet, idem S. Isidorus (Cap. 10): « Abbas citra languoris necessitatem cibos in conspectu pariter cum fratribus sumat; nec aliud quam caeteri, nec cultius quam quae in commune consistunt, praeparari sibi quidquam expetat... Aequalia quippe erunt mensarum omnium fercula, similibusque alimentis cuncti reficiendi sum fraters. » Et Regula monastica communis sancti Fructuosi (Cap. 11): « Excepto in adventu fratrum et languoris necessitate, delicatiores cibos non audeant edere abbates, nisi tales quales et fratres. » Concilium Aquisgran. (Can. 25): « Ea quam monachi sui habent mensura sint abbates contenti in manducando, in bibendo, in dormiendo, in vestiendo, in operando, si in aliis utilitatibus non fuerint occupati. » Et Oxoniense anno 1222 (Apud Spelm., tom. II Conc. Angl.): Omnes « in uno refectorio simul edant; nec per se cuilibet, sed communiter omnibus victualia praeparentur. » Huc referri potest optimum Cluniacensis monasterii institutum, quod refert Udalricus in haec verba (Lib.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
