# Regula commentarius.510.189-205

Benedict, Regula, commentarius.510.189 to commentarius.510.205. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/commentarius.510.189
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/commentarius.510.189

Smaragdus: « Leguminum, inquit, nascentia eorumdem leguminum intelligu tur germina, quae cum aceto vel aliis fructibus composita ad comedendum sunt apta. » Hildemarus: « Nascentia leguminum intelliguntur germinantia, quia mos est illius terrae, et Romanae et aliarum provinciarum, mittere legumina in aqua; et cum germinata fuerint, tunc manducant. » Hildemarum explixat Bernardus Cassinensis: « Nascentia vero legumina dicuntur secundum expositores legumina nascentia, vel germinantia; quando videlicet ponuntur in aqua, et quasi tenera efficiuntur, sicut illa quae incipiunt germinare, et comeduntur in partibus Romanorum, vel sic germinata, vel cum aceto. » Boherius vero, relatis Smaragdi et Bernardi sententiis, addit: « Vel dic quod appellantur hic nascentia leguminum illa quae ex leguminibus, id est seminibus vel granis nata, apta sunt ad comedendum, et non ipsa legumina, sive grana, ut patet in cucurbitis, cucumeribus, rafanis, melonibus, peponibus, pastinatis, lactucis, verdolaigiis, et hujusmodi. » Nascentia leguminum hic proprie esse existimo recens orta legumina, quae cum sale, aceto et oleo solent comedi, ut sunt lactucae, et aliae hujusmodi herbae, quas sic conditas saladam vocare solemus. Et ita intelligit Turrerremata. Paulo laxior est S. Hildegardis explicatio hujus loci: « Fabas, inquit, et pisa, et alia hujusmodi legumina demonstrat, quae de agro recentia colliguntur, velut poma do arboribus tolluntur, et illa non cocta, sed a cortice ablata pro tertio cibario fratribus apponi jubet. Pisces quoque, … ut casei, aut ova in tertio cibario intelligenda sunt. » Haec parum conveniunt cum ea pulmenti notione quam paulo ante dederat. Addatur et tertium.] Scilicet pulmentum; et illud quidem crudum ex antiquo ordine conversat, monast., cap. 11, ex epist. Theodemari ad Carolum Magnum, ex Hildemaro, Nicolao de Fractura, Boherio, Turrecremata, et Matthia Lamberto; quibus consonat Regula Magistri, concedens « cocta duo pulmentaria, et tertium, quodcunque fuerit, crudum cum pomis.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
