# Regula commentarius.517.21-43

Benedict, Regula, commentarius.517.21 to commentarius.517.43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/commentarius.517.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/commentarius.517.21

Quinto, S. Odonem, Cluniacensem abbatem, laudant quod mediam duntaxat in die panis libram ede…et, quae plane laus magna non foret, si libra Benedictina duobus tribusve hominibus reficiendis sufficeret. Denique Petrus Damiani (Opusc. 15, cap. 8) libram panis monachorum ita describit, ut « novem ornicum, vel tria anserum ova libratis lancibus tantumdem …ensent. » Porro novem ornicum sive gallinarum ova uncias sexdecim non multo superant. Haec omnia argumenta aequum rerum aestimatorem persuadent, Benedictinam panis libram uncias quindecim haud superare. Huicce vero assertioni opponet non nemo varia librae panis monachis distribuendi pondera: num Cassinenses in Declarationibus aiunt: « Pondus librae, ut habuimus a monasterio nostro Cassinensi, fuit unciarum triginta trium. » Simile aut parum absimile olim in Fossatensi S. Mauri monasterio servatum fuisse testantur Petrus Boherius et Jacobus Brolius. Item aliud in Suessionensi S. Medardi, quo etiam vicini eidem monasteiio Coelestini Suessionenses utehantur, unciarum triginta duarum. Aliud in…uper in Burdegalensi S. Crucis ex aeere Cyprio unciarum viginti octo. Denique pondus quatuor librarum Carolo Augusto a Theodemaro abbate missum. Haec omnia pendera, quae tanquam falsa et supposititia suspiciet aliquis, ut vera et legitima admittiin…s. Nam pondus Cassinensium, Fossa entium, Suessionensium et Burdegalensium, pondus erat duarum librarum, quae duobus dividebantur monachis; et quidem libra Cassinensium, Fossatensium et Suessionensium sexdecim erat unciarum, aut eo amplius ante coctionem; Burdegalensium quatuordecim, coctione facta. Nec e…t quod quis dicat ista pondera non esse aequalia; nam parum pro nihilo reputatur, nec viros aequos hisce minutiis diutius immorari decet, de quibus litigare po sunt critici, quibus nihil unquam, nisi prohaverint ipsi, placebit. Nec est quod quis haer…at in fracto numero unciarum triginta trium cum dimidia; nam id provenire potuit ex unciarum diversitate, quibus nunc utimur, ab illis quae sancti Benedicti tempore erant in usu.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
