Latin
Commentarius
Benedict, Regula commentarius.519
Unproofread scanNot analysed yet
Veteres monachi paximatiis communiter vescebantur. Paximatii etiam panis meminit Regula sancti Columbani, cap. 3. Paximatium autem nonnullis est panis subcincricius; aliis panis bis coctus: hinc frequens in Vitis Patrum panis sicci mentio. Qualem vero panem monachorum esse voluerit sanctus Benedictus? Haud dubium quin cibarium et grossiorem, qualem pau…ctes decet; et quem propriis fratres conficerent manibus. Exstat Cisterciensium statutum prohibens primarium panem, quem vulgo candidum vocant, fieri, etiam in praecipuis festivitatibus (Instit. Cist. cap. 14): «Ne fratres carnis et spiritus fragilitate victi, grossiorem panem abhornere, et lautiorem incipiant desiderare, ideo stabilimus ne in coenobis nostris fiat panis candidus, nec etiam in praecipuis festivitatibus; sed grossus, id est cum cribro factus. Ubi autem frumentum defuerit, cum seatio liceat fieri: quae lex infirmis non tenebitur; sed et hospitibus quibus visum fuerit album panem apponimus, et minutis in minutione sua, sicut in sententia eorum descriptum est; cujus panis, albi videlicet qui minutis apponitur, sicut et quotidiani pasta in statere posita, nequaquam plus debet ponderare, sed aequa lance appendi. »Notat vero Julianus Parisius (De Prima vivendi ratione Cister. ,part. iii, c. 3, sect. 1), Cistercienses olim triplicis speciei panem habuisse: 1° album, pro infirmis; 2° communem, ex frumento cril rato, aut hordeo, secali, avena, …ilio, sed in scatio factum; 3° grossiorem ex farina hordei, avenae, etc. Sed quem per scatium non excernebant. Qui panis dabatur 1° in coena. iis qui ad tertiam partem librae ad prandium comedissent; 2° per modum poenitentiae; 3° in elecmosynam. Austerior tamen videtur fuisse prima Cisterciensium institutio; ut enim in Vita sancti Bernardi legimus (Lib. i, c. 5), eorum «panis instar prophetici illius ex hordeo, et milio, et vicia erat; ita ut aliquando religiosus vir quidam appositum sibi in hospitio ubertim plorans, clam asportaverit, quasi pro miraculo omnibus ostendendum, quod inde viverent homines, et tales homines, »Hujusmodi haud dubium erat Ellantiensium monachorum, in dioecesi Rhemensi, panis, scilicet «non solum furfureus, sed et adeo amarus, ut vix inde pauperes fragmenta recipere dignarentur (Vita B. Rogerii abbat. apud Boll. 4 Januar.) . »Simile aliquid de pane primorum Fuliensium scribit Ludovicus a S. Malachia; sed editae anno 1631 eorum Constitutiones tantum habent: «Panis cibarius sit, et communis; hospitibus tamen et aegrotis possit melior dari. »De Carthusianis audiendus est Guigo in S…atutis (Cap. 31): «Panis quamvis de tritico, torta est; album enim panem non facimus. »Antiqua Statuta Carthusiensium addunt (Part. ii, cap. 14, §16): «Nisi pro infirmis. »Inferius tamen ita subjiciunt (Cap. 32, §9): «Antiqua consuetudo est ut duo genera panum, alterum quod pulchritis sit, monachis, laciamus, et alterum conversis; qua in re cum priori placuerit ut ita fiat, ei contradicere nullus audeat allentare. »in mss. etiam Cluniacensis monasterii Consuetudininus, et in Benigmanis cap. 40, memorantur panis duo genera, quorum optimus fratribus ministraretur. Isto tamen optimo erat adhuc melior infirmis tribuendus.