# Regula commentarius.519

Benedict, Regula, Commentarius. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/commentarius.519
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/commentarius.519

Veteres monachi paximatiis communiter vescebantur. Paximatii etiam panis meminit Regula sancti Columbani, cap. 3. Paximatium autem nonnullis est panis subcincricius; aliis panis bis coctus: hinc frequens in Vitis Patrum panis sicci mentio. Qualem vero panem monachorum esse voluerit sanctus Benedictus? Haud dubium quin cibarium et grossiorem, qualem pau…ctes decet; et quem propriis fratres conficerent manibus. Exstat Cisterciensium statutum prohibens primarium panem, quem vulgo candidum vocant, fieri, etiam in praecipuis festivitatibus (Instit. Cist. cap. 14): « Ne fratres carnis et spiritus fragilitate victi, grossiorem panem abhornere, et lautiorem incipiant desiderare, ideo stabilimus ne in coenobis nostris fiat panis candidus, nec etiam in praecipuis festivitatibus; sed grossus, id est cum cribro factus. Ubi autem frumentum defuerit, cum seatio liceat fieri: quae lex infirmis non tenebitur; sed et hospitibus quibus visum fuerit album panem apponimus, et minutis in minutione sua, sicut in sententia eorum descriptum est; cujus panis, albi videlicet qui minutis apponitur, sicut et quotidiani pasta in statere posita, nequaquam plus debet ponderare, sed aequa lance appendi. » Notat vero Julianus Parisius (De Prima vivendi ratione Cister., part. iii, c. 3, sect. 1), Cistercienses olim triplicis speciei panem habuisse: 1° album, pro infirmis; 2° communem, ex frumento cril rato, aut hordeo, secali, avena, …ilio, sed in scatio factum; 3° grossiorem ex farina hordei, avenae, etc. Sed quem per scatium non excernebant. Qui panis dabatur 1° in coena. iis qui ad tertiam partem librae ad prandium comedissent; 2° per modum poenitentiae; 3° in elecmosynam. Austerior tamen videtur fuisse prima Cisterciensium institutio; ut enim in Vita sancti Bernardi legimus (Lib. i, c. 5), eorum « panis instar prophetici illius ex hordeo, et milio, et vicia erat; ita ut aliquando religiosus vir quidam appositum sibi in hospitio ubertim plorans, clam asportaverit, quasi pro miraculo omnibus ostendendum, quod inde viverent homines, et tales homines, » Hujusmodi haud dubium erat Ellantiensium monachorum, in dioecesi Rhemensi, panis, scilicet « non solum furfureus, sed et adeo amarus, ut vix inde pauperes fragmenta recipere dignarentur (Vita B. Rogerii abbat. apud Boll. 4 Januar.). » Simile aliquid de pane primorum Fuliensium scribit Ludovicus a S. Malachia; sed editae anno 1631 eorum Constitutiones tantum habent: « Panis cibarius sit, et communis; hospitibus tamen et aegrotis possit melior dari. » De Carthusianis audiendus est Guigo in S…atutis (Cap. 31): « Panis quamvis de tritico, torta est; album enim panem non facimus. » Antiqua Statuta Carthusiensium addunt (Part. ii, cap. 14, § 16): « Nisi pro infirmis. » Inferius tamen ita subjiciunt (Cap. 32, § 9): « Antiqua consuetudo est ut duo genera panum, alterum quod pulchritis sit, monachis, laciamus, et alterum conversis; qua in re cum priori placuerit ut ita fiat, ei contradicere nullus audeat allentare. » in mss. etiam Cluniacensis monasterii Consuetudininus, et in Benigmanis cap. 40, memorantur panis duo genera, quorum optimus fratribus ministraretur. Isto tamen optimo erat adhuc melior infirmis tribuendus.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
