# Regula commentarius.520.1-21

Benedict, Regula, commentarius.520.1 to commentarius.520.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/commentarius.520.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/commentarius.520.1

Antequam vero hinc discedamus, observandum Benedictinam libram debere esse propensam, quod nonnulli explicant praeponderatam, sive ante pensatam. Ita Smaragdus, Hildemarus, Bernardus Cassinensis, Nicolaus de Fractura, Boherius et alii, pixta veterum monachorum morem, qui ante panem librabant quam mensae apponerent; cujus rei exemplum profert Theodoretus de Publio quodam monachorum patie (Lib. ix de Vit. Patr., cap. 9), qui accedens ad trutinam, panis mensuram diligenter perpenilebat, et si quando invenisset plus quam esset definitum, aegre ferebat, et eos qui ita facerent helluones appellabat. Atque hunc fuisse ordinis nostri usum probant varia, quae etiam supersunt, librarum pondera. Verum propensa hoc s…nsu non est vox Latina; quare alii libram propensam interpretantur libram praeponderantem, profusam et largam. Ita Gazaeus in Cassiani lib. v, cap. 5; Menardus in hunc locum, et Mabillonius in Praefat. ad saec. iv, part, i, quibus favent quaedam versiones Gallicae, quae hunc locum ita vertunt: Une livre de pain a bon poids. Nicolaus Bravus ex unica voce propensa duas facit pro pensa, quasi diceretur pro diaria pensa: cui divitioni refragantur codices mss. et omnes qui hac de…re nactenus tractaverunt. Quod si coenaturi sunt, de eadem libra tertia pars a cellerario reserretur reddenda coenaturis.] Quod duobus modis fieri potest, aut ex eodem pane tertiam partem post cactionem dividendo, aut ex eadem librae panis massa duos panes conficiendo. Primum innuere videtur Regula Magistri, cap. 26, fuitque usitatum apud Cassinenses ad usque tempora Bernardi abbatis, qui posterius induxit, uti ipse testatur his verbis: « Hoc usque ad tempus meum fuit observatum, quod juaedam districtio fiebat in tertia parte panis, ut non essent duo, vel tres panes, sed unus. Sed ego videns noc non multum esse decens, libram massae farinae in tres partes divisi, ut tertia pars librae possit non in pane fracto, sed in integro reservari.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
