# Regula commentarius.520.22-39

Benedict, Regula, commentarius.520.22 to commentarius.520.39. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/commentarius.520.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/commentarius.520.22

» Hujusce Bernardi institutionis meminit Nicolaus de Fractura, vigebatque adhuc suo tempore. At non ita stricte S. Benedictum esse intelligendum censet Richardus de Sancto Angelo hunc in locum sic scribens: « Non ita intelligendum est stricte quod tertia pars reservetur pro coena; sed totum quod remanet conservandum est, quia multi forte non po sent comedere de mane propter naturae defectum, et comedunt de sero. » Ita Distercienses videntur integram ad prandium libram ministrasse, et sero ad coenam quod ex prandio residuum erat; unde liber Usuum (Cap. 117) ad cellerarium pertinere dicit, « illis qui ad prandium usque ad tertiam partem panis comedunt, ad coenam de grossiori pane, ubi habetur, superaddere. » Quod si labor forte factus fuerit major, in arbitrio et potestate abbatis erit, si expediat aliquid augere.] Quod quidem « augmentum, inquit Bernardus Cassinensis, non puto ad panem tantum extendendum, sed etiam ad pulmentaria. » Idem censent Baherius et Furrecremata, quorum sententiam usus antiquus ordinis confirmat; licet augmentum ad solam libram panis restringere videatur Nicolaus de Fractura. Et recte quidem S. Benedictus ait in arbitrio et potestate abbatis erit, non in voluntate et arbitrio fratrum; nam et si pius ac misericors in sublevandis monachorum laboribus abbas esse debeat, solatium tamen istud tanquam debitum non possunt requirere fratres, quibus ante omnia propositum esse debuit, poenis ac laboribus ad aeternam beatitudinis requiem viam sibi parare. Unde S. Basilius (Regul. brev., interrogat. 135) interrogatus « an bene faciat, qui vehementer laburans, aliquid ipse praeter consuetudinem exquirat? » respondet: « Omnino si laborem suscepit, ut praemium consequatur a Deo, hinc ejus levamentum quaerere non debet, sed operam dare, ut ad accipiendam Domini mercedem idoneum se praeparet, sciens se ut ex laboribus praemium, sic ex angustiis etiam solatium a Dei benignitate inventurum.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
