# Regula commentarius.520.90-112

Benedict, Regula, commentarius.520.90 to commentarius.520.112. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/commentarius.520.90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/commentarius.520.90

» Theodemaro suffragatur Rabanus Maurus (Lib. ii de Inst. cleric. cap. 27): « Avium quoque esuum, inquit, credo inde a Patribus permissum esse, eo quod ex eodem elemento de quo et pisces, creatae sunt: nam in Regula monachorum non invenitur aliarum carnium esum eis interdictum esse nisi quadrupedum. » Ubi quod ait Credo, non cadit super permissionem ipsam, quasi de ea dubitaret; sed super permissionis rationem, scilicet quia de eodem quo pisces elemento aves creatae sunt. Istud porro Rabani testimonium commendat, quod fuerat ipse monachus Fuldensis monasterii, quod sub strictiori et severiori Regulae S. Benedicti observatione S. Bonifacius fundaverat, misso in Italiam S. Sturmio, qui in melius ordinatis monasteriis puriorem verioremque Regulae sensum addiceret, a Fuldensibus monachis postea ad praxim reducendum, ac proinde Rabanus loqui haud potuit, praeter sensum suo in monasterio intellectum. Eadem fuit sententia Dietrici Mettensis episcopi, qui aliquando loquens de disciplina quam ipse studens in monasterio S. Galli viderat (Ekkehard. de Cotibus S. Galli, cap. 11): « Erant, inquit, alii qui solis volatilibus, quod unius cum piscibus creaturae sint, licite uterentur. » His accedit sancta Hildegardis, cuins haec verba: « Carnium esus infirmis omnino, debilibusque pro reparatione concedatur. Carnes tam quadrupedum quam volatilium intelligi volens, et nullas carnes quas homines comedere solent excipiens. At ubi meliora i fuerint, a carnibus more solito abstineant, scilicet a carnibus quadrupedum; quia sani illas et succum earum comedere non solebant, sed infirmi. Sani vero carnes volatilium, quoniam mundae sunt, nec ardentem libidinem comedentibus inferunt, manducabant. » Et infra: « De volatilibus r…licet, quoniam comestionem eorum sanis non interdicit, etc. »

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
