Latin
commentarius.524.1 to commentarius.524.31
Benedict, Regula commentarius.524.1-31
Unproofread scanNot analysed yet
Secundo non sine ratione, aiunt, S. Pater usus est voce quadrupedum; nam si volatilia prohibere voluisset, aut simpliciter dixisset a carnibus omnes abstineant, aut utraque simul nominasset, uti S. Caesarius (In Regul. ad monachi. cap. 24): «Pullos et carnes nunquam sani accipiant; »et sanctus Aurelianus (Cap. 51): «Carnes in cibo nusquam sumantur. Pulli vero vel cuncta altilia in congregatione non ministrentur. »Nunc vero cum S. Benedictus solas quadrupedum carnes nominet, signum est volatilia permisisse; cum enim negatur unum, aliud concedi…ur. Hanc ad rationem respondet Richardus de S. Angelo ita revera se habere, «nisi causa prohibitionis eadem esset in concesso et in prohibito; quia tunc ubi unum negatur, aliud etiam negatur. »Porro eadem est ratio de volatilibus ac de quadrupedibus, niminum poenitentiae ac refrenandae concupiscentiae: imo major pro volatilibus, in quibus est major voluptas, major suavitas, et a quibus a fortiori debet abstinere monachus omnis voluptatis et suavitatis abrenuntians. Jam vero si quis quaerat cur quadrupedia potius S. Benedictus expresserit quam volatilia? respondet idem Richardus: «Quod frequen…ius homines utuntur istis carnibus quam aliis; et jura etiam ad ea quae frequentius accidunt, adaptantur, ut Digest. de Leg. ,et senatusconsultus, lib. num. ad ea: Et quod nomine quadrupedum intelligantur aliae carnes, patet per legem Digest. Si quandiu. Pauper. lib. penul…imo, ubi dicitur quod ubi nominantur quadrupedes, intelligitur et bipes. »Aliter Hildemarus: «Nunc autem ne forte monachi possint dicere, sc…- mus quidem quod volatillum carnem non possumus, nec debemus comedere, eo quod majorem dulcedinem et suavitatem habent, quam quadrupedum carnes; tamen carnem quadrupedum possumus et debemus comedere, quia minorem dulcedinem et suavitatem habent gustus. Propter hos tales occurrit sanctus Benedictus, dicendo nominatim, ut carnes quadrupedum omnino comedere monachi non debeant, nisi pro infirmitate vel debilitate sua;