Latin
commentarius.524.144 to commentarius.524.169
Benedict, Regula commentarius.524.144-169
Unproofread scanNot analysed yet
Angelo, Petrus Boherius, Joannes de Turrecremata, Theobaldus Artaldus. Joannes Cracsbeeck, Matthias Lambertus. Nicolaus Bravus, Hugo Menardus, Benedictus Haeftenus, et alii. Ratio est a fortiori. Si enim grossiores quadrupedum carnes sauctus Benedictus vetuit, multo magis suaviores dulcioresque volatilium. Nam mens SS. doctorum est in minori comprehendere majus: quare cum minus delicatas esse quadrupedum carnes quam avium, usus et experientia docuerit, haud dubium quiu quadrupedia vetando, vetuerit et altilia. Ita fere argumentantur Hildemarus, Bernardus Cassinensis, Richardus, et alii. Deinde «minime credendum est, inquit Menardus, a S. Benedicto tales …nstitui monachos, qui pedum numero delicias escarum d…judicent, cum ipse capite 36 Regulae carnis esu exceptis aegrotis monachus arceat. Nec vero inferri potest quadrupedum interdictione volatilium esum esse permissum; nam cum unum prohibetur, non statim alterum permitti concludendum est, ut Levit. xix, cum dicitur, Non maledices surdo, nec coram caeco pones offendiculum: male quidem inferret aliquis ex ejusmodi legibus permitti non surdis maledicere, et videntibus ponere offendiculum; quia pote…t accedere peculiaris ratio, ut ejusmodi prohibitio fiat, etiamsi alterum expresse non prohibeatur. »Sed ad id quod ex cap. 36, ubi carnes absolute interdicuntur, infertur, respondent alii veteres aves sub carnis nomine non comprehendisse, imo utrumque distinxisse, ut videre est in Regula S. Caesarii (Cap. 21): «Pullos et carnes nunquam sani accipiant; »et in Vita S. Pardalli (In ejus Vit. Saec. 3) qui «nunquam carnium, neque volatilium esu usus esse »dicitur. Tandem hisce rationibus atque auctoritatibus accedit praxis omnium fere congregationum in qu bus illibata Regulae observatio viguit. Nihil enim de volatilium esu in antiquis Cluniacensis monasterii Consuetudinibus ab Udalrico collectis, imo propter eum punitus aliquando monachus legitur in Vita S. Odonis; nihil in Statutis Lanfranci, Concordia Dunstani, libro Usu…m Cisterciensium, Declarationibus Cassi ensium, Camaldulensium, aliorumque monachorum.