# Regula commentarius.524.32-54

Benedict, Regula, commentarius.524.32 to commentarius.524.54. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/commentarius.524.32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/commentarius.524.32

quia sicut volatilium carnes pro sua dulcedine et suavitate gustus quam habent, solent carnis provocare stimulos, i…a etiam quadrupedum pro sua fortitudine quam hahent, virtutem ipsis carnis stimulis ad perficiendum conferunt. » Alteram rationem re…etunt ex ipsa volatilium natura, quarum carnes cum sint mundiores, nec tantum habeant nutrimenti, ardentem non inferunt lib.- dinem. Quae ratio est S. Hildegardis. Huicce rationi reponeret Hildemaris: « Intellexit ipse sanctus Benedictus plus dulces cantes habere volatilia quam quadrupedia, sicut doctores dicunt, et usus comprobat, in eo quod reges et principes propter majorem dulcedinem et suavitatem gustus post carnes quadrupedum in suis conviviis carnes volatilium praecipiunt sibi praeparari; et ideo propter suavitatem gustus, non propter numerum pedum abstinentes et poenitentes a carnibus omnibus abstinere no…cuntur. » Et infra addit: « Volatilium carnes pro sua dulcedine et suavitate gustus quam habent, solent carnis provocare stimulos. » Imo: « Stimuli carnis magis solent insurgere, ubi major est dulcedo, et major suavitas gustus in cibum percipitur. » Adde quod, nonnulla sunt volatilia in quibus non minus reperies succi quam in quadrupedum c…rnibus. Tertiam rationem petunt ex ipsa volatilium origine, quae ex eodem elemento de quo et pisces, creata sunt: quam rationem tetigit Rabanus supra citatus, eaque causa forte fuerit cur promiscue olim in Quadragesima cum piscibus aves comederent nonnulli, testantibus Socrate et Nicephoro (Socrat. lib. v Hist. cap. 21; Niceph. Hist. Eccles. lib. xii, c. 34); et quidam olim pluris faccerent abstinentiam quadrupedum, quam volatilium. Sed huicce rationi opponunt illud sancti Hieronymi ad Salvinam (Epist. 9): « Procul sint a conviviis tuis phasides aves, crassi turtures, attagen Ionicus, et omnes aves, quibus amplissima patrimonia avolant, nec ideo te carne vesci non putes, si suum agrestium, leporum, atque cervorum, et quadrupedum animantium esculentias reprobes;

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
