# Regula commentarius.524.55-91

Benedict, Regula, commentarius.524.55 to commentarius.524.91. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/commentarius.524.55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/commentarius.524.55

non enim haec pedum numero, sed suavitate et gustu comprohantur. » Et illud Juliani Pomerii (Lib. ii de Vit. Cantem. cap. 25): « Si a quadrupedibus abstinentes phasianis altilibus vel aliis avibus pretiosis perf…uantur, non mihi videntur resecare delectationes sui corporis, sed mutare; nec pro abstinentia, sed velut pro nescio qua immunditia, vel certe, quod verius est, pro stomachi nauscantis teneritudine, del catas illas et minus communes ac viles carnes abj…cere. quo possint aliis non solum carnibus, sed etiam delicatioribus ac pretiosioribus carnibus suas voluptates explere. » Tertio, ex his S. Hieronymi, et Juliani Pomerii testimoniis inferunt, jam ante S. Benedicti tempora usu receptum esse apud monachos carnes volatilium ad cibum assumere. Et ne quis dicat eos quorumdam perversorum monachorum abusum et immortificationem redarguisse, non probasse, praesto est S. Hilarionis v…ri sanctissimi exemplum (Lib. vide Vit. Patr., libel. 4, n. 15; et Tom. I Mon. Eccles. Graec., pag. 428), ad quem aliquando in prandio S. Epiphanius avem apposuit; quam ille recusavit dicens: Ignosce mihi, pater, quia ex qua accepi istum habitum, non manducavi quidquam necisum: non dixit quia hoc monachis velitum est. Et certe S. Epiphanium non latebant monachorum vivendi leges, ut eas a viro sanctissimo violari vellet. Jam vero post S. Benedictum innumera proferunt monasteriorum bene ordinatorum exempla, in quibus volatilium esus erat in usu: unde si praxis optima eit legum interpres, co…cludunt permissas a S. Benedicto volatilium carnes. Hujuscemodi exempla habemus in Vita S. Bertulfi abbatis Bobiensis auctare Jona monacho ejus d…scipulo, num. 21 (Saec. ii Ben.), in quo praepositus monasterii triginta fratribus vineae custodibus anatem divisisse legitur; in Vita S. Judoci (Saec. ii Ben.), qui, ut scribit anonymus in ejus Vita num. 10, gallinas sint nutrire consueverat;

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
