# Regula commentarius.524.92-115

Benedict, Regula, commentarius.524.92 to commentarius.524.115. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/commentarius.524.92
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/commentarius.524.92

in Vita S. Cuthberti (Saec. ii Ben.) auctore Peda cap. 36, qui aliquando hospitibus monachis aucam exhibuisse dicitur, apud Arnulfem S. Emeramati Ratisponensis monachum de primis Ratisporensibus scribentem, quod communiter pauperem cunonam habebant, volatilia manducalant (Lib. ii Dialog.). Et hanc fuisse non singularem quorumdam monasteriorum praxim, sed communem omnium fere consuetudinem, probant ex Regula Magistri, quae non diu post S. M…uri obitum scripta fuit, hoc est saecula vii, et magna ex parte constat ex Benedictina; nam loquens de gyrovagis monachis, et rationem reddens quare omni vitae suae tempore ternis quaternisve diebus …er diversorum cellas et monasteria hospitantur, dicit (Cap. 1) quod « pro hospitum adventu a diversis volunt quoti ie noviter suscipi; et pro gaudio supervenientium exquisita sibi pulmentaria apparari, et animantia pullorum sibi curant quotidie a diversis hospitibus pro adventu cultro occidi. » Atque rem ita se habuisse usque ad tempora Ludovici Pii imperatoris, probant ex additamento ad cap. 27, lib. ii de Insititut. cleric. Rabani, in quo legitur: « Sola quadrupedia, non volatilia monachis interdicta. Hoc autem tempore Pii Ludovici sic immutatum esse dicitur, ut in omni eorum pulmento sanguine uti liceat, propter nimiam et aliis damnosam consumptionem volatilium, quam faciebant. » Haec vero immutatio facta est in concilio Aquisgranensi, in quo statutum est (Can. 8). ut volatilia intus forisve nisi pro infirmitate, nulla tempore comedant; » ita tamen (Can. 78) « ut vola ilia in Natali Domini, e… in Pascha tantum quatuor dicbus, si est unde, comedant: si vero non fuerit unde, non requiratur per debitum. Si antem abbas aut monachi abstinere se voluerint, in eorum sit arbitrio. » Ita nimirum generalem permi…sionem ad certos dies restrinxit synodus, non quasi praeter Regulam aliquid indulgens: id quod factum est ad instar Cassinensium, de quibus Theodemarus abbas ad Carolum Augustum ita scribit: « Volatilia cunquam nisi die Natalis Domini, si est unde.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
