# Regula prologus.1.1-20

Benedict, Regula, prologus.1.1 to prologus.1.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/prologus.1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/prologus.1.1

PROLOGUS. Ausculta, o fili, praecepta magistri, et inclina aurem cordis tui: et admonitionem pii Patris libenter excipe, et efficaciter comple: ut ad eum per obedientiae laborem redeas, a quo per inobedientiae desidiam recesseras. Ad te ergo nunc meus sermo dirigitur, quisquis abrenuntians propriis voluntatibus Domino Christo vero Regi militaturus, obedientiae fortissima atque praeclara arma assumis. Imprimis, ut quidquid agendum inchoas bonum, ab eo perfici instantissima oratione deposcas: ut qui nos jam in filiorum dignatus est numero computare, non debeat aliquando de malis actibus nostris contistari. Ita enim ei omni tempore de bonis suis in nobis parendum est, ut non solum ut iratus pater, non aliquando filios suos exhaeredet, sed nec ut metuendus dominus irritates malis nostris, ut nequissimos servos perpetuam tradat ad poenam, qui eum sequi noluerint ad gloriam.. Exsurgamus ergo tandem aliquando, excitante nos Scriptura ac dicente; Hora est jam nos de somno surgere (Rom„ xv). Et apertis oculis nostris ad deificium lumen, attonitis auribus audiamus, divina quotidie clamans quid nos admoneat vox, dicens: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra (Psal. xciv)._ Et iterum: Qui habet aures audiendi, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis (Apoc. ii). El quid dicit? Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos (Psal. xxxiii). Currite dum lumen vitae habetis, ne tenebrae mortis vos comprehendant (Joan. xi). Et quaerens Dominus in multitudine populi cui haec clamat operarium suum, iterum dicit: Quis est homo qui vult vitam, et cupit videre dies bonos (Psal. xxxiii)? Quod si tu audiens respondeas. Ego, di cit tibi Deus: Si vis babere vitam, prohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. Diverte a malo, et fac bonum: inquire pacem et sequere eam.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
