# Regula prologus.1.105-128

Benedict, Regula, prologus.1.105 to prologus.1.128. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/prologus.1.105
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/prologus.1.105

Benedictus exaravit Regulam. Et certe quis aestimet tantae humilitatis virum qualem fuisse S. Benedictum nullus sane dubitaverit, pii Patris ac magistri titulum sibi adsciscere voluisse? Maxime cum Christus in Evangelio patrem sibi super terram vocare discipulis prohibuerit, neve magistri appellarentur; unum scilicet in coelis nobis esse patrem, unum magistrum. Audiendus haec in re Petrus Damiani de S. Benedicto loquens in haec verba (Opusc. 13, cap. 6) « Quod in ipso libri principio manifeste colligitur, si ad quem sua verba Spiritus sanctus dirigat, subtiliter attendatur: Spiritum sanctum dico; neque enim vir sanctus tantaeque cultor humilitatis protinus in haec verba prorumperet, magisterii cathedram, et praecipue pii Patris sibi privilegium usurparet, dicens: Ausculta, 0 fili, praecepta magistri, et inclina aurem cordis tui, et admonitionem pii Patris libenter excipe; sed ille servum propriae vocis organum fecit, qui similiter in ipso vaticinii incipientis exordio clamare per Isaiam coepit: Filios enutrivi et exaltavi. » At licet S. Benedictus pro summa quae in eo enituit humilitate, et pii patris, et magistri titulum respuerit, hunc tamen omnes pro summa ejus sanctitate, et in rebus monasticis experientia et doctrina ipsi facile concedunt, atque inter alios S. Gregorius papa (Lib. iv, cap. 4), seu quivis alius auctor commentarii in libros Regum, ubi eum arctissimae vitae magistrum optimum appellat. Et efficaciter comple.] Hoc est superata quamcunque offendes difficultate; offendes enim, audita Domini praecepta exsequere. Tria ergo a discipulis hic requirit arctissimae vitae magister optimus et doctor; nam, sicut tria sunt praecipue docentis munia, ut scilicet doceat, delectet et flectat, ut scribit Augustinus (Lib. iv de Doctrina Christ. cap. 12); ita tria sunt etiam discipulorum auditorumque officia, ut nempe auscultent docentem, libenter excipiant delectantem, et efficaciter compleant id ad quod flectit orator, quae tria respexisse visus est S.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
