# Regula prologus.1.129-148

Benedict, Regula, prologus.1.129 to prologus.1.148. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/prologus.1.129
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/prologus.1.129

Augustinus loco citato, cum de docente sic ait (Ibid., cap. 15): Agat ergo, cum ista dicit, ut intelligenter, libenter, obedienter audiatur. Verum, sicut docere et delectare parum est, ni etiam flectat orator, ita etiam intelligere et memoria retinere quae semel audita sunt nihil prodest, nisi opere compleantur; non enim auditores legis, sed factores justificabuntur. Satius omnino fuisset, viam vitae, nisi ambulemus in ea, nunquam agnovisse; cessat quippe tunc omnis excusatio, et reos nos propria conscientia constituit: Si non venissem, inquit Christus, et locutus eis non fuissem, peccatum non haberent. Audiamus plane terribilem Apostoli senten…iam: Me…ius enim erat illis non cognoscere viam justitioe, quam post agnitionem retrorsum converti ab eo quod traditum est illis sancto mandato (II Petr, …1): Deus sane per prophetam dicit, quod verbum suum non revertetur ad se vacuum, sed prosperabitur, et faciet illud, ad quod misit illud (Isa. lv). Ut ergo verbum Domini non redeat ad se vacuum, bonis operibus illud implere satagamus: « Non revertetur ad me vacuum, inquit S. Bernardus (Serm. 71 in C…n…., n. 13), vel jejunum, sed quasi prospere in omnibus agens, saturabitur bonis actibus eorum qui in dilectione acquiescent illi. Denique usu loquendi sermo impletus tunc di itur, cum fuerit mancipatus effectui, quod videlicet tandiu inanis, et macer, ae quodammodo famelicus sit donec onere compleatur » Merito ergo S. Hieronymus (Ep, 14 ad Celant.): « Nec sufficere tibi putes mandata Dei memoria tenere, et operibus oblivisci, sed ideo illa cognosce, ut facias quidquid faciendum didiceris; non enim auditores legis justi erunt, sed factores legis justificabuntur; » et S. Benedictus: efficaciter comple. At forte movebit aliquem quod omnes hic S. P. Benedictus alloquens, qui exstiterunt Regulae sanctae profitentes, quasi tamen ad unum duntaxat sermonem di…geret, dicit: Ausculta o fili, praecepta magistri, etc.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
