# Regula prologus.1.149-174

Benedict, Regula, prologus.1.149 to prologus.1.174. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/prologus.1.149
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/prologus.1.149

Sed individuam hac loquendi ratione sanctos inter monachos commendat unitatem, quorum cor unum el anima una, quorum, inquam, etsi multa sint corpora, non tam n multa sunt corda; et de quibus, ut dicit S. Augustinus (In Psal, cxxxii), egregie Psaltes regius cecinit: Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum! et S. Basilius (Const, monast. cap. 19): « Homines ex variis generibus et locis moti ad tantam similitudinis perfectionem conglutinati sunt, ut anima una in multis corporibus consideretur, et multa corpora unius animi organa spectanda exhibeantur. » Atque ha…c nobis expositionem subministrat S. Odo Cluniacensis abbas, cujus haec verba (Serm, de sancto Bened,): « Monachorum gregem sicut voluntarie auditu auris obedientem quasi una persona (supple esset), propter unum cor alloquens filium nominat. » Vel etiam quia, sicut omnes per totum orbem Christi fideles nonnisi unum mysticum corpus, scilicet Ecclesiam efficiunt, ita et omnes monachi, licet numero multi, natione longe diversi, nonnisi unum constituunt corpus, cujus alii capitis, alii pedum, alii manuum vices referunt, ut docet S. Dorotheus (Doct, 6): « Quid vobis videntur esse coenobia? inquit; nonne unum videntur esse corpus et invicem membra? Qui autem administrant et gubernant, capitis loco habentur; qui vero speculantur et corrigunt, oculorum vicem tenent; at qui sermone prosunt, o…is munere funguntur; qui obediunt, aurium loco putantur; qui opera exercent, manibus comparantur; qui reddunt responsa, et huc atque illuc ad ministeria diriguntur, vicem exsequuntur pedum. » Ut ad eum per obedientiam laborem redeas a quo per inobedientiam desidiam recesseras. Quid dulcius hac voce, fratres charissimi? Ecce hic praeclare dux noster nobis « proponit certamen, modum certandi, meritumque vincenti, ut loquitur Trithemius. In eo namque quod ait laborem, certamen denotat; obedientiae, modum; redeas, meritum. » Ecquid nobis suavius, quid utilius reditu ad Deum proponi posset?

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
