# Regula prologus.1.175-200

Benedict, Regula, prologus.1.175 to prologus.1.200. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict/regula/prologus.1.175
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict/regula/prologus.1.175

imo quid Deo ipsi optabilius? « Quid enim, inquit S. Augustinus, Dominus quaerit a te, nisi te? Quia in omni creatura terrena nihil melius fecit te, quaerit te a te, quia tu perdideras te. » Sed qua ad ipsum redibimus via? non alia plane ab ea quam hic, sicut alibi S. legislator indicat dicens: Scientes se per hanc obedientiae viam ituros ad Deum, Haec est via. ambulemus in ea; unde Petrus Damiani (Serm. de Exalt. S, Cruc.): « Depulsus est homo, inquit, ab Illa felici haereditate, exsilium sortitus est pro patria, mortem pro vita, pro gloria ignominiam: si vis ergo ad tuam haered talem reverti, tuam abnega voluntatem. Abnegatio igitur voluntatis haereditatis est recuperatio;… et S. Bernardus (Serm. 64 de divers.): « H…c est virtus quae animam perfecte Deo subditam, sub umbra alarum ipsius secure facit vivere. » Quod autem non obedientiam simpliciter, sed obed…ent…ae laborem dicit, declarat non adeo facilem, sed multum laboriosam rem esse obedientiam; quod confirmat S. Gregorius papa homil. 32 in Evangelium haec scri…ens: « Fortasse non est laboriosum relinquere sua, sed valde laboriosum est relinquere Semetipsum; minus quippe est abnegare quod ha- …et. valde autem multum abnegare quod est. » Hinc plane v…x illa coelestis: M…lior…es… obedientia quam vi· ctimae (I Reg, xv); quia, inquit, S. Gregorius, « per victimas aliena caro, per obedientiam propria voluntas mactatur. » Sed ne nos tantus labor deterreat, propositum labori praemium intueamur, et facile videbitur omne difficile: promittitur autem reditus ad Deum, ut ad eum per obedientiae laborem redeas, O merces! 0 praemium! A quo per inobedientiae desidiam recesseras,] A Deo recessimus cum per divini mandati praevaricationem in Adam omnes peccavimus, vel cum propriis nos reatibus et inobedientiis principi tenebrarum mancipavimus.

---

Benedict, Regula, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1085/tmp1085/tmp1085.tmp1085.opp-lat1.xml.
